Scrīptum ā Dyami Millarson
Quās culīnās annō MMXVII in Hongcongō temptāvī? Culīnās Quantūniae Formosaeque Pechinīque Sinaeque Siamīque Japonicaeque Coreaeque Indiaeque Vietnamiaeque Ītaliaeque Franciaeque temptāvī.
In popīnā, quae Anglicē Canton Pot appellātur, ēdī. Culīna illae popinae est Quantūniae sīve Hongcongī. Cibus in illā popīnā Anglicē hotpot appellātur, id est jūs aut jūsculentum Sinense, quod in modō Confuciānō aut Sinense cum amīcīs cognātīsve consūmptum est. Mihi dēlectāvit, itaque bis ibi ēdī, ut ille jūs rectē temptāvissem.
In Hongcongī sīve Quantūniae popīnīs, quae Anglicē congee shop appellantur, ēdī bibīque. Popīna illīus generis, quam frequentāvī, in Hongcongiense locō Cosway Bay sita est. Quod Anglicē hot almond drink appellātur bibī ibi, adque quod Anglicē congee appellātur ēdī ibi.
In Quantūniae popīnā, quae Quantūnicē Lo Dim appellāta est et in locō Mong Kok sita fuit, cibum, quem dim sum appellātur, ēdī. Cum cibus illae popīnae mihi dēlectāverit, plūriēs ibi ēdī. Popīna Lo Dim annō MMXVIII clausa est.
In Franciae popīnīs, quae Amber et L’Atelier de Joël Robuchon appellantur, ēdī. Cibus optimus fuit!
In Siamī popīnā, quae Anglicē Erawan Thai Restaurant appellātur, frequenter ēdī bibīque, quia mihi culīna Siamī maximē dēlectāvit.
I am wondering how could you find these restaurants? As a Chinese, I didn’t know how to find right information about restaurants in Hongkong…😭I only ate KFC in Hongkong 😓😓speechless…about myself…
LikeLike