Dē linguārum Frīsicārum studiō ab annō MMXVI

Scrīptum ā Dyami Millarson sīve Aquilā Molīnāriō

Ecce, Frīsicus ager prope Lēovardiēnsem.

Quae sunt familiae Frīsicārum linguārum? Haec sunt: linguae Frīsicae septentriōnalēs occidentālēsque orientālēsque. Frīsicis linguīs generis merīdiōnālis caret secundum trāditiōnem populārem, secundum mē autem merīdiōnālēs linguae Frīsicae extant. Quae sunt linguae Frīsicae occidentālēs sīve boreālēs? Haec sunt: lingua Frīsica pāgī sīve lingua Frīsica commūnis, et lingua orientālis occidentālisque Scellingae (Schellingae), et lingua Sciermonicōgae (Schīrmonicōgae, Schiermonicōgae), et lingua Hindelōpiae (Hindeloopiae, Hinlōpen) Molcquērīque (Molckwērīque). Quae sunt linguae Frīsicae orientālēs? Haec sunt: lingua Sāgelterlandiae (Sāterlandiae, Comitiōrum Sīghiltrōrum), linguaque VVangerōgae (Wangerōgae, Wangerōgiae, VVangerōgiae, Wrangerōgae), linguaque Upgantiae, linguaque VVurstiēnsis (Wursatiae, Wurisatiae), linguaque Harlingerlandiae. Quae sunt linguae Frīsicae septentriōnālēs? Haec sunt: linguae Gōshardiēnsis septentriōnālis centrālisque merīdiōnālisque, et lingua īnsulārum Halligiēnsum, et lingua Karrhardiēnsis, et lingua Bōkinghardiēnsis, et lingua VViedinghardiēnsis (Wīdinghardiae), et lingua Helgolandiae (Heligolandiae, Heiligelandiae, Hēlichlandiae) sīve Fositeslandiae (Foseteslandiae, Terrae Fosetānae), et lingua Farriae īnsulaeque Amrumiae (īnsulaeque Amrum, Amerum, Ambrum), et lingua Sildiae (Syltae, īnsulae Sylt), et lingua quae ōlim locūta in locīs lītorālibus Pellvvormiā (Pellwormiā) Nortstrandiāque (Nordstrandiāque, Septentriōnāleque Strandiā) et Vīcō in Farriā erat. Quae sunt linguae Frīsicae merīdiōnālēs? Haec sunt: linguae Frīsicae antīquae quae in Hollandiā locūtae erant. Omnēs linguae Frīsicae ex ūnā prīscā linguā Frīsica dērīvātae sunt.

Ecce, bovēs Frīsicae.

Egō annō MMXVI studium Frīsicārum linguārum incēpī. Amīcus Hongcongiēnsis, quem ad Lēovardiēnsem (Lēovardiam) urbem meam iter facere invītāveram ut domī meī manēre potuerit, mēcum commūnī sermōnī Frīsicō populī maximī in eō annō studēbat. Vērō, nōs illa lingua tam bene loquī scrībereque illamque intelligere discere volēbāmus ut hominēs illam linguam nostram linguam mātris esse cēnsuant. Cūr studēbāmus eum sermōnem cum tālī dīligentiā? Nōs plūrēs dē historiā sīve mythologiā cultūrāque linguāque gentis Frīsicae discere volēbāmus. Linguam fenestram in gentis animam Frīsicae esse putābāmus, et nostra fidēs studiō commūnis sermōnis Frīsicī cōnfirmāta est. Prīmae victōriae nostrae grātiā, cōnsilium habuimus ut alterīs linguīs Frīsicis, quārum gentēs in rēgnō Hollandiae ā temporibus antīquīs habitābunt, discāmus, itaque ā nōbīs idem studiī methodus, sīcut annō MMXVI commūnem sermōnem Frīsicum didicimus, novīs linguīs Frīsicis applicātus erat.

Ecce, lītus Sciermonicōgae.

Mōlīmenta nostra ā populō Frīsico ignōrāta nōn erant, quia auctōrēs multae nostrō dē studiō fabulās scrībere volēbant, tālīque modō mōlīmenta sīve studia mea ac amicī meī pūblica facta sunt. Proptereā rēs gestae nostrum semper pūblicae fuēre. Studiī amīcō Hongcongiēnse Lēovardiēnsem caput Frīsiae in rēgnō Hollandiae vīsitātō trēsque mensēs domī meī manātō rūrsusque ad Hongcongum iter factō, egō hieme inter annōs MMXVI et MMXVII praeparābam ut iter in Hongcongum facere possim, quia cōnsilium habēbam ut domī amīcī Hongcongiēnsis maneam, cum amīcō, quī tunc jam in Frīsiā fuerat, vōtum fēcissem ut familiae ējus domum eam ac philosophiam ac cultūram ac coquīnam culīnamque Sinensēs cognōsceam.

In Hongcongum vēneram.

Hongcongum vīsitātō et in Fōrmōsam cum amīcō itō Sinamque sine amīcō explōrātō, domum profectus sum ut praeparam nostra linguārum studia annī MMXVIII, quandō Lēovardiēns urbs mea Eurōpaeum cultūrāle caput tōtīus annī dēsignāverat, opportūnitāsque ā me vidēbātur ut linguās Frīsicās parvās, quae in Frīsicam prōvinciam rēgnī Hollandici loquēbantur morerenturque, glōrificēmus. Quod populus Frīsicae Hollandiaeque nōmina trium linguārum Frīsicārum parvārum, quibus eum annum studēbāmus, cognōscant, quoque accipiant quod plūrēs Frīsicae linguae in Frīsiā commūne Frīsicā linguā locūtā ā populō maximō sunt, maxima spēs mea erat prō annō Lēovardiēnsis Eurōpaeī cultūrālis capitis. Prīmō egō sermōnem Scellingiae orientālem scrībere eōque loquī didicī, secundō ūnō sermōnī antīquissimō Sciermonicōgae studuī, tertiō linguae antīquissimae Hindelōpiae studuī.

In Sinā fuī.

Cum Sciermonicōgiae sermōne, quī nātūrā maris Wedsee in eādem linguā appellātī ligātus est, loquī ūtīque didicissem, amīcum Ītalum amīcumque Hongcongiēnsem invītāvī ut simul mēcum ad īnsulam Sciermonicōgam proficīscantur conveniāmusque cum ultimīs īnsulāribus virīs mulieribusque, quī sermōne īnsulāre antīquissima loquī potuēre, possimusque cum hominibus īnsulāribus linguā eōrum loquī. Conventus magniae importantiae fuit et fēminīnus auctor, quī prō maximō diāriō Hollandicō De Telegraaf labōrābat, dē rēbus factīs scrīpsit itaque scrīpta sunt historiae monumenta prō īnsula Sciermonicōga, nātiōneque Hollandiā, tōtōque orbe terrārum, ut dictum antīquum: verba volant, scrīpta manent. Conventum cum īnsularibus annī Lēovardiēnsis Eurōpaeī cultūrālis capitis cēnseō rītum trānsitōrum prō nōbis̄ fuisse, quia īnsularēs nōs accēpunt, nōs sapientēs sīve sophōs ex oriente, quī peregrē ad īnsulam prō salvātiōne linguae eōrum antīquae vēniunt, esse putāvērunt et simul nōs juvenēs īnsularēs esse dīxērunt cum linguam īnsulārem esse nostram linguam mātris vēram cēnsuērunt. Post conventum mīrābilem domum in Lēovardiēnse reditī sumus. Eōdem annō cum amīcō Hongcongiēnse Hindelōpiam urbem vīsitāvī et ibī ōratiōnem dedimus dē antīquissimā linguā illae urbis. “Dialectos nōn est,” dīximus, ”sed lingua sua est.”

Ecce, parva urbs Hindelōpia.

Inter annōs MMXIX et MMXXI omnibus linguīs Frīsicīs septentriōnālīs occidentālīsque, praecipuē vīventibus sed quoque mortuīsque, studuī, nisi Strandiae Nortstrandiaeque Vīcīque in Farrae sermōnī et nisi fōrmīs historicīs linguārum Frīsicārum septentriōnālium occidentāliumque studuī. Frātrēs Grimmiī trēs typōs historicōs sīve fōrmās historicās distinguere solent, ut lingua prīsca sīve veta, mediānaque sīve fortasse mediaevālis lingua, et nova sīve moderna sīve hodierna lingua, sed hanc distinctiōnem facere nōn potest linguīs Frīsicīs septentriōnibus et causa est haec: priscā aut veterrimā septentriōnāle linguā Frīsicā caret, ergō typīs historicīs multīs quārumquis illārum linguārum quoque caret, classicās fōrmās autem quaequis linguae habent. Itaque duās fōrmās distinguere possumus: modernās et classicās linguās Frīsicīs septentriōnālēs. Septentriōnālium occidentāliumque Frīsicārum linguārum fōrmīs classicīs nōn caret, ergō illae trium fōrmārum distinctiōnem, quae mōs est apud frātres Grimmiōs, habent. Cum ab annō 2021 omnēs linguās Frīsicās vīventēs sciam, hunc annum egō litterās illārum omnium legere volō et omnēs Frīsicārum linguārum historicās fōrmās discere volō.

Ecce, campus Sciermonicōgae.